[204] EPISTOLA IV.

Ornatissimo Viro

HECTORI HOXVIRIO,

Amico integerrimo,

Franequeram.

S. P.

Ex epistola tua tantum accepi voluptatis, quantum ex nullius alterius multis jam seculis. Nam illa mihi sic repraesentavit tuum illum olim mihi perspectum candorem, ut absens prope plus mihi visus sim cernere, quam tum, cum ab illis tuis humanissimis moribus plusquam adamantinis vinculis tibi sum devinctus. Itaque duplici nomine mihi gratulor, primum, quod eo tempore mea de te conjectura non fefellerit. Deinde quod in eo ipso video perpetuitatem. Dum nec longinquitas loci, nec temporis diuturnitas quicquam de animo erga me detraxit. In qua re certe mecum paria fecisti. Nam citius ipse mei possim oblivisci, quam veteris tuae in me humanitatis & observantiae, quam tanto penitius animo infixam teneo, quanto mihi sum magis conscius, id nullo meo merito esse factum, sed quidquid id fuit officii, totum hoc ex candore & gratuito amore profectum. Quod si M. Tullius vix hominis esse ducit, idque jure optimo, non respondere in amore a quibus ultro provoceris, quo tandem pacto ego inhumanitatis crimen a me amoliri possem, a quo non modo ultro in amicitiam sim allectus, sed etiam tanta constantia me porro sentiam amari, ut temporis longitudo contra morem etiam hunc erga me tuum animum adauxent. Itaque mi HECTOR, velim cognoscas me id quod sine flagitio omittere non queo, tam libenter agere, ut nihil agam lubentius. Quis enim tam candidum pectus non amplexetur? Quis tantam eruditionem, quantam literae tuae prae se ferunt non exosculetur? etiam si nulla accedat consuetudo ac familiaritas. Hunc autem animum meum erga te utinam aliquo certe argumento tibi liceret indicare. Sentires profecto quam calamus meus non dissentit ab animo. Quod ad AUSONIUM germanum tuum pertinet non patiar illum quicquam a me frustra desiderare. Nec est quod hic mihi agas gratias, cum ego me potius beneficum accipere interpreter, quod mihi propius feceris familiarem juvenem non solum eruditum, verum etiam ea comitate & morum facilitate, ut eruditio sine moribus non possit repudiari, certe morum suavitas sine commendatione literarum ad amorem abunde habeas invitamenti. Eum ante amavi fama tantum cognitum, maxime quod scirem illum tibi esse fratrem germanum. Operam meam illi ad studia antehac non obtuli: ne viderer ambitiosior in conciliandis amicis, aut sorderet beneficium ultro oblatum. Sed acceptis tuis literis quam jusserim de me illum sibi polliceri omnia malo per ipsum tibi, quam meis literis significari. Siquid aliud usu veniat in quo Co. GOCLENIUS queat gratificari suo HOXVIRIO, senties reipsa meum in te animum. Bene Vale. Lovanii e Collegio Buslidiano quinto Idus Maji. Anno MDXXVIII.

TUUS quantulus est

Co. GOCLENIUS.